Exodus 8

. etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quae calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quae rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranae significant carmina poetarum, quae inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum praeceptum: Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; enim Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo praeceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Audi ranas: etc. . etc. AUG., quaest. 23. Quaeritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quaestio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Aegypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Israel habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicae potentiae; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit. . respondit: THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranae cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quae in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent. . etc. AUG. Quaest. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel praemia, sed judicia tua. etc. Mystice. Moses virga castigans Aegyptum legem significat, quae mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Aegyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus praedicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per aera volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticae comparatur, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium praeceptum: Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Tu per inquietudinem vacare non vis, et caecatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Aegypti de limo, muscae scilicet minutissimae inquietissimae, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Praeceptum tene, plagam cave. . Sanguis est doctrina philosophorum: ranae, figmenta poetarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quae omnia mundum deceperunt. etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: qui typum haereticorum et animositatem habuerunt. Unde: etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscae gravissimae significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimae divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quaest. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., quamvis de Filio non tacuerunt. etc. RAB. Quartum praeceptum: Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum caeci nascuntur. ISID. Mystice. Quarto loco Aegyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curae carnalium desideriorum figurantur. Aegyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui saeculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Aegypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiae ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Aegyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia haereticorum [Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per haec singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum qualitates proprii cognoscant erroris. etc. AUG., quaest. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae separatione dictum est, sed ex quo coeperunt ea fieri quae illi nec auderent conari. . etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: saepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces. . Perversi abominantur bona Aegyptii, id est, cives hujus saeculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quaest. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Israelitae receperunt in Aegypto. Sic enim sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. Aegyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Aegyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Aegyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Aegyptus muscis percutitur, etc., . etc. AUG., quaest. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.
Copyright information for VulgGlossa